- BACCHANTIA Indumenta
- BACCHANTIA Indumentaapud Tertullian. de Pallio c. 4. ubi de Empedocle, Si Philosophus in purpura, cur non et in baxea Tyria calcinare! nisi aurum minime Graecatos decet: at quin alius et sericatus et crepidam aeratus incessit: digne quidem, ut bacchantibus indumentis aliquid subtinmret cymbalô incessit: Serica sunt et purpurea vestis, quâ Bacchus olim et omnes eius θιασῶται usi. Hinc notum, cum Dionysius Siciliae Tyrannus Platonem invitâster, ad saltandum εν πορφυρᾶ ἐςθῆτι, recusâsseeum cum hoc dicto,Οὐκ ἄν δυναίμην θῆλυμ ἐνδῦναι ςτολήν,Non possem muliebrem induere stolam.Aristippum autem eâ acceptâ saltaturum, apposite dixisse.------ Καὶ γὰρ ἐν ΒακχεύμασινΗ῾ γ᾿ οὖσα σώφρων οὐ διαφθαρήσεται.------ Namque in Bacchi festo,Quae casta est, neutiquam corrumpetur.Purpurea itaque vestis est et mulierum et bacchantium propria. Et certe Bacchantes, Gallantes et huiusmodi coeteros μητραγυρτοῦντας, in purpureis et sericis aureisque vestibus et incessisse et saltâsse, Clemens quoque observat Paedagog. l. 2. c. 10. Εἰ δὲ καὶ ἀλλο τι δέοι χρῶμα ζητεῖν, τὸ αυτοφυὲς τῆς ἀληθείας ἀπόχρη βάμμα. ἀι δὲ τοῖο ἄνθεσιν ἐοικυῖαι ἐςθῆτες, βακχικοῖς καὶ τελεςτικοῖς λειπτέαι χοροῖς, Quod si et alium quendam colorem opus quaerers, nativus Veritatis color sufficit: quae floribus vero similes sunt vestes, Bacchicis et festivis relinquendae sunt choreis. Sic Bacchici Chort et purpureis et coloriis vestibus induti. Vetus Epigr. περὶ Μητραγυρτοῦ,Χρυςοφόρος ῥήςςων καλὰ τύμπανα.Auriger frangens pulchra tympana.Bacchus ipse apud Veteres semper in purpureo sericeoque amictu muliebrem in modum producitur. Lucianus de Baccho: Ε᾿ν πορφυρίδι καὶ χρυςῇ ἔμβαδι. Κροκωτὸν proin ipsi quasi peculiarem attribuebant, quae tenuis erat ex auro vestis. Unde ille apud Comicum versus,Ο῾ρῶν λεοντῆν ἐπὶ κροκωτῷ κειμένην.Videns Leoninam super crocoto iacentem:Ubi vetus Scholiastes κροκωτὸν interpretatur, ἀπὸ πήνης ἔδυμα, sericum indumentum Latini crocotam vocarunt. Vide infra in hac voce, et plura hanc in rem, apud Salmas. Notis ad Tertullian. ubieosdem ὀργιάζοντας sine cymbalo numquam incessisse, addit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.